monumenta.ch > Beda Venerabilis > 43 > sectio 813 > sectio 629 > sectio 269 > bsbBSB-InkG-296GW11398.106 > Romanorum. > ad Corinthios I, 6 > sectio 500 > 5 > sectio 561 > sectio 829 > sectio 608 > sectio 618 > sectio 1031 > sectio 768 > sectio 325 > sectio 910 > sectio 71 > sectio 514 > 12 > sectio 395 > sectio 597 > 20 > bsbBSB-InkG-296GW11398.86 > sectio 613 > {g} > sectio 229 > sectio 98 > {n} > sectio 254 > sectio 473 > sectio 725 > sectio 794 > sectio 540 > sectio 624 > sectio > 4 > csg213.51 > 44 > 21 > 11 > sectio 661 > sectio 191 > sectio 763 > bsbBSB-InkG-296GW11398.80 > sectio 841 > 105 > sectio 639 > 1
>>> Beda, De Ratione Computi, CAP. II - De hora.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAPUT PRIMUM - De tempore.

1 Interrogatio. Unde dicta sunt tempora? - Responsio. Tempora sunt dicta a temperamento, quia uniuscuiusque illorum spatium separatim temperatum sit. Seu quia momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculisque et aetatibus, omnia mortalis vitae curricula temperentur.
2 Interrog. Quot modis ratio computus discretus est? - Resp. Tribus: ait enim, natura, aut consuetudine, aut auctoritate decurrit.
3 Interrog. Auctoritate quomodo? - Resp. Auctoritas bifarie divisa est: humana scilicet ratione et divina.
4 Interrog. Humana quomodo? - Resp. Ut sunt olympiades quatuor annorum, nundinae octo dierum, indictiones quindecim annorum.
5 Interrog. Divina quomodo? - Resp. Item septima die sabbatum agi septimo a rurali opere vetari. Quinquagesimum annum, iubileum vocari.
6 Interrog. Consuetudine quomodo? - Resp. Humana consuetudine firmatum est, ut mensis triginta diebus putaretur, cum hoc nec solis nec lunae cursui conveniat. Siquidem lunam duodecim horis minus, cum salva ratione saltus, solem vero decem horis et dimidia plus, qui solertius exquisierunt testantur.
7 Interrog. Natura quomodo? - Resp. Natura duce repertum est solis annum trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante confici. Lunae vero annum, si communis, trecentis quinquaginta quatuor: si Embolismus, trecentis octoginta quatuor diebus, terminari. Totumque lunae cursum decemnovennali circulo comprehendi.
8 Et errantia sidera suis quaeque spatiis zodiaco circulo circumferri.
Beda Venerabilis HOME